Car Repair Manuals

Papias (fragments)

Chapter 14

1 Praedicta itaque benedictio ad tempora regni sine contradictione pertinet, quando regnabunt iusti surgentes a mortuis, quando et creatura renovata et liberata multitudinem fructificabit universae escae, ex rore caeli et ex fertilitate terrae, quemadmodum presbyteri meminerunt, qui Iohannem discipulum domini viderunt, audisse se ab eo, quemadmodum de temporibus illis docebat dominus et dicebat: 2 "Venient dies, in quibus vineae nascentur, singulae decem millia palmitum habentes, et in unoquoque palmite dena millia brachiorum, et in unoquoque brachio dena millia flagellorum, et in unoquoque flagello dena millia botruorum, et in unoquoque botro dena millia acinorum, et unumquodque acinum expressum dabit vigintiquinque metretas vini. 3 Et cum eorum apprehenderit aliquis sanctorum botrum, alius clamabit botrus: Ego melior sum, me sume, per me dominum benedic. 4 Similiter et granum tritici decem millia spicarum generaturum, et unamquamque spicam habituram decem millia granorum, et unumquodque granum quinque bilibres similae clarae mundae; 5 et rilqua autem poma et semina et herbam secundum congruentiam his consequentem, et omnia animalia his cibis utentia, quae a terra accipiuntur, pacifica et consentanea invicem fieri, subiecta hominibus cum omni subiectione." 6  Ταῦτα δὲ καὶ Παπίας Ἰωάννου μὲν ἀκουστής, Πολυκάρπου δὲ ἑταῖρος γεγονώς, ἀρχαῖος ἀνήρ, ἐγγράφως ἐπιμαρτυρεῖ ἐν τῇ τετάρτῃ τῶν ἑαυτοῦ βιβλίων· ἔστι γὰρ αὐτῷ πέντε βιβλία συντεταγμένα. 1 7 Et adiecit dicens: Haec autem credibilia sunt credentibus. 8 Et Iuda, inquit, proditore non credente et interrogante: Quomodo ergo tales geniturae a domino perficientur? dixisse dominum: Videbunt qui venient in illa.



Motor Era Blog

Auto Service Repair Manuals on Motor Era