Car Repair Manuals

Polycarp
Epistle to the Philippians

του αγιου πολυκαρπου επισκοπου σμυρνης και ιερομαρτυρος προς φιλιππησιους επιστολη

Chapter 12

1  Confido enim vos bene exercitatos esse in sacris literis et nihil vos latet; mihi autem non est concessum. Modo, ut his scripturis dictum est , irascimini et nolite peccare, et sol non occidat super iracundiam vestram. Beatus, qui meminerit; quod ego credo esse in vobis .

2  Deus autem et pater domini nostri Iesu Christi, et ipse sempiternus pontifex, dei filius Iesus Christus, aedificet vos in fide et veritate et in omni mansuetudine et sine iracundia et in patientia et in longanimitate et tolerantia et castitate; et det vobis sortem et partem inter sanctos suos et nobis vobiscum et omnibus, qui sunt sub caelo, qui credituri sunt in dominum nostrum et deum Iesum Christum et in ipsius patrem, qui resuscitavit eum a mortuis . 3  Pro omnibus sanctis orate . Orate etiam pro regibus et potestatibus et principibus atque pro persequentibus et odientibus vos et pro inimicis crucis, ut fructus vester manifestus sit in omnibus, ut sitis in illo perfecti .




Motor Era Blog

Auto Service Repair Manuals on Motor Era