Car Repair Manuals

Polycarp
Epistle to the Philippians

του αγιου πολυκαρπου επισκοπου σμυρνης και ιερομαρτυρος προς φιλιππησιους επιστολη

Chapter 11

1  Nimis contristatus sum pro Valente, qui presbyter factus est aliquando apud vos, quod sic ignoret is locum qui datus est ei. Moneo itaque ut abstineatis vos ab avaritia et sitis casti veraces . Abstinete vos ab omni malo . 2  Qui autem non potest se in his gubernare, quomodo alii pronuntiat hoc? Si quis non se abstinuerit ab avaritia, ab idolotatria coinquinabitur et tamquam inter gentes iudicabitur, qui ignorant iudicium domini. Aut nescimus, quia sancti mundum iudicabunt, sicut Paulus docet? 3  Ego autem nihil tale sensi in vobis vel audivi, in quibus laboravit beatus Paulus, qui estis in principio epistulae eius. De vobis etenim gloriatur in omnibus ecclesiis, quae dominum solae tunc cognoverant; nos autem nondum cognoveramus . 4  Valde ergo, fratres, contristor pro illo et pro coniuge eius, quibus det dominus paenitentiam veram. Sobrii ergo estote et vos in hoc; et non sicut inimicos tales existimetis, sed sicut passibilia membra et errantia eos revocate, ut omnium vestrum corpus salvetis. Hoc enim agentes vos ipsos aedificatis .




Motor Era Blog

Auto Service Repair Manuals on Motor Era