Car Repair Manuals

Polycarp
Epistle to the Philippians

του αγιου πολυκαρπου επισκοπου σμυρνης και ιερομαρτυρος προς φιλιππησιους επιστολη

Chapter 10

1  In his ergo state et domini exemplar sequimini , firmi in fide et immutabiles, fraternitatis amatores , diligentes invicem, in veritate sociati, mansuetudine domini alterutri praestolantes, nullum despicientes . 2  Cum possitis benefacere, nolite differre, quia elεëmosyna de morte liberat. Omnes vobis invicem subiecti estote, conversationem vestram irreprensibilem habentes in gentibus, ut ex bonis operibus vestris et vos laudem accipiatis et dominus in vobis non blasphemetur . 3  Vae autem, per quem nomen domini blasphematur. Sobrietatem ergo docete omnes, in qua et vos conversamini .




Motor Era Blog

Auto Service Repair Manuals on Motor Era